Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.39 Cic. Fam. 13.40 (English) >>Cic. Fam. 13.41

Scr. Romae ex. a. 699 (55) aut a. 700 (54). M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS. 13.40.1 L. et C. Aurelios L. filios, quibus et ipsis et patre eorum, viro optimo, familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adulescentis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. si ulla mea apud te commendatio valuit (quod scio multas plurimum valuisse), haec ut valeat rogo. quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi gratissimos optimosque adulescentis adiunxeris et mihi gratissimum feceris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.39 Cic. Fam. 13.40 (English) >>Cic. Fam. 13.41

Powered by PhiloLogic